monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 37
{XVIII} quorundam suavitati gravitas inest. quaedam, dum virent, non olent propter umorem nimium, ut buceras. quod est fenum Graecum. aquatis odor non omnino sine suco est, ut violae, rosae, croco; quae vero ex aquatis carent suco, eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. habrotonum et amaracum acres habent odores. quorundam flos tantum iucundus, reliquae partes ignavae, ut violae ac rosae.